BLAVOTINI seu BLOETINI

BLAVOTINI seu BLOETINI
BLAVOTINI seu BLOETINI
militaris factio, in castris Flandriae Comit. Philippô Augustô in Gallia regnante. Wilh. Armoricus Philipp. l. 2. et 9. hâc voce videtur innuere appellatam fuisse gentem, eam Flandriae partem, quae Furnas spectat, incolentem, ubi et Ysangrinos collocat:
Inde movens iterum classis legit aequoris undas,
Quod Bloetinorum candentia litora lambit,
Quaque marescosos extendit Flandria campos,
Et qua bellipotens media inter proelia terram
Sulcat Isangrinus, gladiô munitus et hastâ,
Qua sola Furnus arat finibus vicina marinis.
Et l. 9.
Iam sua per speculas Bloetinus signa levavit
Omnis Ysangrinus, Furnites, Belga sub uno
Coetu, Ferrando Coniti se consociârunt etc.
Bellicâ virtute et animi magnitudine praestitisse, docet Lamb. Ardensis, ubi de bello a Mathilde Lusitana Philippi Flandriae Comitis vidua Furnensibus illato, Eo maxime, inquit, quod Blavotinos numquam domare vel subiugare potuit. Eto aliô locô, Aliique parentes eius amici, utpote viri fortes ausim dicere Blavotinorum patres atque auctores. Nomen a Blavotorum familia deducunt Meierus an. 1206. et Malbrancus l. 11. de Morinis c. 7. Certe in Charta Philippi Alsatii Flandr. Comitis ann. 1181. apud Miraeum in Dipl. Belg. l. 2. c. 44. Riguardus Blavoet de Furnis subscripsit, uti adnotavit Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”